Nuntius refertus secundus

Fabula I

Heri maritus reginae Britanniae anno suo centesimo triste mortuus est. duces et notissimi ex omnibus orbis terrarum partibus Philippum laudaverunt. Regina Elisabeta et Philippus abhinc septuaginta et tres annos coniuncti erant. ille uxori regali semper superbe fideliterque faverat.



Fabula II

Magistratus primus, Boris Ionso, dixit se sperare Britannicos hac aestate peregrinaturos esse. Medici et hi scientes monent ‘undam tertiam’ pestilentiae Covidae oriri posse.



Fabula III

Enuntiatum heri est plurimos e America media propter calorficium mundi fugisse. locus ‘siccus iter Americae’ nominatus est.



Fabula IV

Magistratus primus Italiae dixit praesidentem Asiae Minoris, Erdoganu, ‘dictatorem’ esse. in conventu Ursulae von der Leydenae sedes non oblata est, quod, ut dictum est, femina est. Praesidens Erdoganus negavit Ursulam spretam esse.

4 views0 comments

Recent Posts

See All